monumenta.ch > Augustinus > 27.49
Augustinus, De Trinitate, 15XXVII 48 <<<     >>> XXVII 50

Augustinus, De Trinitate, 15, XXVII 49

1 Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad videnda ista quam vera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt ut tres personae sint sed omnia tria hominis sunt quae una persona est minus idonei sunt, cur non de illa summa trinitate quae deus est credunt potius quod in sacris litteris invenitur quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam veracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene vivendo ut intellegant, id est ut quantum videri potest videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? Immo vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse quia ea non valent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris, quod si eam tenebrae non comprehendunt, inluminentur dei dono prius ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad videnda quae credunt ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita creduntur ut videri iam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce videndus est, sed nisi hoc credatur quod ita factum atque visum est ut futurum ac videndum iam non speretur, non pervenitur ad Christum qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem immutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius regente dumtaxat fidei regula acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus, et qua non est superior cui subdita regenda est nisi deus.
Augustinus HOME

bke14.185r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik